- ECCLESIA
- ECCLESIAGraec. Ε᾿κκλησία, occurrit apud Graecos vett. ut Curia et Senatus, apud Romanos; non solum pro coetu et congregatione, sed etiam pro loco in quem convenitur. Lucian. Καὶ διαςρώσαντα τὴν Ε᾿κκλησίαν, i. e. ubi Ecclesiam sc. Curiam in qua consultant, undique stravero. Synodus Laodic. Ε᾿ν τῇ ἁγιωτάτῃ Ε᾿κκλησίᾳ τῆς ἁγιωτάτης μάρτυρος Ε᾿υφημίας. Tertullian. l. de fug. in persecut. s. 3. Convenêrunt in Ecclesiam, confugiunt in Ecclesiam. Hieronym. in Esaiam c. 60. v. 7. Videmus Caesares aedificare Ecclesias expensis publicis. Plura apud Bernhard. Decretorum l. 3. qui de Ecclesiis inscribitur, et spelmann. Glossar. Archaeol. Atque hac inprimis notione vox accipitur, in Communione Rom. Unde, primam Ecclesiam a B. Petro Romae constructam et consecratam, cuius dedicationem referant vert. Martycologia ad Kalend. August. hodie ignorari: primam vero Ecclesiam palam et publice a Christianis conditam, eam esse Romae, quam S. Salvatoris vocent; primam denique in honorem Deiparae aedificatam, fuisse Diospolitanam seu Lidensem, 18. milliar. ab Hierosolymis; secundum alios, Tortosanam seu Antaradensem in Syria, tradit Car. du Fresne. Vide omnino eum in Glossario et Macros Fratres in Hierolexico. Sed et fastigium thuribuli, quod in modum aedis sacrae assurgat; ciborium item, quo Altare ibi tegitur, hoc nomine venire, idem Car. du Fresne addit, ex Visitat. Thesaurariae S. Pauli Londin. A. C. 1295. et Ademaro Caban. in Abb. S. Mart. Lemov. apud Labeum Bibl. tom. II. Vide et infra, in voce Ecdici, locum Plinii Iun.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.